Corruptio optimi pessimum.

Sanatio pessimi optimum.

 

Gemitus audacis

 

O sancta mediocritas,

cur mihi aliena,

quae toti mundo imperas,

simplicitas serena!

 

Sed mihi tantum optimi

aut pessimi electus,

et ante diem termini

ignoro quo directus.

 

Nam accidit ut optimum

perverso simuletur,

cum scelus per arbitrium

in meritum mutetur.

 

Et aliis quae minima

communiaque acta

sunt aliis dedecora

aut laudis causae facta.

 

O sancta mediocritas,

cur mihi aliena?

Nec tamen tu me iubeas,

ignavi mente poena!